- HALICACABUS
- HALICACABUSe strychnorum genere, frutex est, cuius radicem vaticinaturi olim adhibebant. Plin. l. 21. c. 31. Halicacabi radicum bibunt, qui sunt vaticinandi callentes quod furere, ad confirmandas superstitiones adspici se volunt.Nempe qui volebant aspici furere et vaticinari, quasi ab alicuius Numinis inspiratione immislo furore, quia id pertinebat, ad confirmandas religiones, radicem hanc bibere solebant, ut ἔκςτασιν inde conciperent et Numine repleti vide. rentur. De quo ementito furore Gallorum Cybeles, et fictâ vaticinatione, Gallantlique modo, vide Appulei. Met. l. 8. uti de Strychnorum effectibus, plura infra. Bellonariam et Vaticam herbam eam, quam sumebant ad hoc, ut entheato spiritu pleni apparerent, appellatam quoque esse, ex Herbario alterius Appuleii, docet Salmas. ad Solin. p. 1087. Vide etiam supra, ubi de Corybantiasino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.